Uni-München
14. März 2017Vorlesung Lateinischsprachige Vorlesung De Vergilii Aeneide
In fine epigrammatis, quo tumulum suum signare Vergilius voluit, celeberrima tria opera sua brevissime his verbis compendit: -cecini pascua, rura, duces.- Nos soli operi illi maximo, quod -duces- hic inscribitur, vulgo autem -Aeneis- vel etiam -arma- nominatur, lectiones Latinas aestivas...
Erstelle deinen persönlichen Lernplan
Wir helfen dir, diesen Kurs optimal vorzubereiten — mit einem individuellen Lernplan, Tipps und passenden Ressourcen.
Jetzt Lernplan erstellenIn fine epigrammatis, quo tumulum suum signare Vergilius voluit, celeberrima tria opera sua brevissime his verbis compendit: -cecini pascua, rura, duces.- Nos soli operi illi maximo, quod -duces- hic inscribitur, vulgo autem -Aeneis- vel etiam -arma- nominatur, lectiones Latinas aestivas dedicabimus.
Nam iam aequales Vergilii tum cum poeta Mantuanus carmen heroicum componebat gloriam Aeneidos ut videbatur sempiternam vaticinati sunt. Sic Propertius elegiarum scriptor, qui ipse nullo modo illici potuerat, ut reges et proelia caneret, hoc versu Vergilii ingenium copiose laudavit: -nescio quid maius nascitur Iliade.- (Prop. lib. II, el. 34, v. 66); etiam Publius Ovidius Naso, qui puellas Romanas amorem liberum docet, his verbis carmen de -profugo Aenea- praedicat: -quo nullum Latio clarius extat opus.- (Artis amatoriae libro tertio v. 338).
Nobis ergo propositum est et singulos libros Aeneidos eorumque structuram cursim tractare et eximia exempla acuminis illius poetae gloriosissimi Latini scrupulose interpretari.
Vergilius ipse in prooemio carminis heroici exclamavit: -tantae molis erat Romanam condere gentem-. Dulcedo linguae Latinae Vergilianae ipsa nobis sine dubio molem iucundam reddet.
Quae cum ita sint, venite ut auscultetis et animadvertatis ea quae proxima aestate vobis de Vergilii opere maximo eiusque mutationibus in litteris et artibus et antiquis et recentioribus et recentissimis sermone patrio poetae piissimi utens praelegere et ante oculos ponere in animo habeo.
Department II - Griechische und Lateinische, Romanische, Italienische und Slavische Philologie, Sprachen und Kommunikation
LMU München
SoSe 2015
Univ.Prof.Dr.
Janka Markus